Liber Quartus Regum*

Caput 23: 11

abstulit quoque equos quos dederant reges Iudae soli in introitu templi Domini iuxta exedram Nathanmelech eunuchi qui erat in Farurim currus autem solis conbusit igni
(* Traductions européennes)

Glose

Abstulit.RAB.Judaei superstitionibus gentium se mancipaverant, qui inter caetera solent pingere vel facere simulacrum solis ut puerum imberbem, quia nullum per saecula senium incidit, quotidie novo ortu natus. Cui currus et equos tribuunt, quia curru igneo et equis igneis Elias raptus est ad coelum, quod inter alia in pariete depictum vident, et vicinia nominis decipiuntur: Elios enim Graece sol dicitur.